monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.137 > ad Hebraeos,3310 > sectio 1 > sectio 16 > bnf9389.133 > csg68.404 > sectio 7 > uwbM.p.th.f.68.229 > uwbM.p.th.q.1a.258 > sectio 22 > Matthaeus, 14 > sectio 21 > sectio 22 > bnfGrec107.999 > 5
Beda, De Arte Metrica, IV De primis syllabis. <<<     >>> VI De ultimis syllabis nominum, pronominum, et participiorum.

med6824.92 v-22  csg876.222-7  bpt100.45  bnf16668.9-b11  bnf7558.22 r-19  bnf7551.116-a24  V De mediis syllabis. bpt100.46  MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Medias syllabas tribus modis cognoscimus, positione, diphthongo, et accentu; sed de positione et diphthongis, supra tractavimus. Accentus autem quasi adcantus dictus, quod ad cantilenam vocis nos faciat agnoscere syllabas: qui vocis accentus duo sunt, ad ea quae tractavimus necessarii, correptus et productus.
2 Correptus est, quoties sine ulla mora vocis medias syllabas enuntiamus, ut moenia, tabula. Productus est, quoties medias bnf7558.22 v syllabas cum aliqua mora vocis med6824.93 r exprimimus, ut fortuna, natura. Sciendum tamen est, quia illa quae in verbis i correpta proferuntur, cum in medium venerint, et ipsum i in e mutaverint, ut legis, lege, legere, ubique breviantur, excepto tamen cum a tribus excipiuntur consonantibus, b, m et t, ut legebam, legemus, legetur; caetera melius accentibus colliguntur, quia accentus in trisyllabis et tetrasyllabis, et deinceps, ita considerandus est, ut si quaeratur imicissimorum quibus syllabis constet, ediscimus primam brevem exemplo, ut: Nimium csg876.223 dilexit amicum; secundam longam accentu invenimus, tertiam longam positione, quartam brevem accentu, quia cum dicimus amicissimus, penultimam cum brevi accentu invenimus, quintam accentu longam; ultimam vero qualis sit, per singulas partes orationis monstrabnf16668.10bimus in oratione subiecta.

bmo296.30 bmv414.52

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik